et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David
absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso
solitudinis
et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo
tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in
deserto Ziph
et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex
adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto
videns autem quod venisset Saul post se in desertum
misit exploratores et didicit quod venisset certissime
et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque
vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner
princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et
reliquum vulgus per circuitum eius
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae
fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra
dixitque Abisai ego descendam tecum
venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et
invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam
fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes
in circuitu eius
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum
in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et
secundo opus non erit
et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim
extendit manum suam in christum Domini et innocens erit
et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit
eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium
descendens perierit
propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in
christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius
et scyphum aquae et abeamus
tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput
Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et
intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor
Domini inruerat super eos
cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice
montis de longe et esset grande intervallum inter eos
clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens
nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui
clamas et inquietas regem
et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius
similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum
regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem
dominum tuum
non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii
mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum
Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae
qui erat ad caput eius
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est
haec fili mi David et David vox mea domine mi rex
et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum
quid feci aut quod est in manu mea malum
nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si
Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem
filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt
me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade
servi diis alienis
et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino
quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut
persequitur perdix in montibus
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim
ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in
oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim
multa nimis
et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de
pueris et tollat eam
Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam
et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui
levare manum meam in christum Domini
et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis
sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de
omni angustia
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et
quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in
viam suam et Saul reversus est in locum suum